Evangelium Secundum Lucam*

Caput 9: Versus 10

Narraverunt.Narrant apostoli Domino quae fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur:Et assumptis.Non otiosis, non in civitate Synagogae, id est, saecularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quaerentibus coelestis gratiae alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quae gestat figuram Ecclesiae, et postquam apostoli ad praedicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit.
(* Traductions européennes)